LIBRA Nummaria

LIBRA Nummaria
LIBRA Nummaria
nomen a pondo cepit, quod libram, quam vocant Troianam, i. e. uncias 12. olim pendebat. Inde Saxonibus punde, Anglis pound. Aestimabatur autem alias solidis, alias denariis, alias oris i. e. unciis. Primo in usum venit Libram numerare. dein cum denarii saepe vel adulterini vel nimium detonsi in publicum proreperent, ad pondus trutinari coepit. Crescente nequitiâ, ad examen ignis processum est, ut decocto adulterino simplex redderetur metallum: quem morem non instituit quidem, restituit tamen in Anglia Rogerius Ep. Salisburiensis, sub Henr. I. Unde Arsionis et Librae arsae crebra mentio, de qua, ut et Libra Anglo-Saxonica, Anglo. Normannica, Denariorum, Sterlingorum, Numerata, Pensa, etc. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. Λίτρα. Siculis pondus et nummus, genuit Libram, quae pro pondere placuit Romanis pro pecunia, eodemque quod As est, non ultra quam As libram pondo fuit; inde pro tantundem in commercio valente aere assem retinuêre, qui tandem quarta et vicesima, imo et quadrigesima octava, pars Librae factus est. Duodecima τῆς λίτρας ὀγκία, i. e. uncia, ex qua multiplicata constantes τῆς λίτρας i. e. Librae partes, πεντούγκιον, ἑξάντιον, ἡμίλιτρον, apud Epicharmum et Pollucem reperiuntur, Hinc unica Rom Medias quoque inter summam Libram assemve et imam, eius duodecimam, unciam, partes ad similitudinem quidem Sicularum fabricavêrunt Rom. sed in officina sua etc. Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 4. c. 17. De Libra vero Farris, indies debitoribus addictis data, apud Rom. supra vide in voce Debitum: Panis et Vini, in Regula Benedictinorum, praescripta in refectionibus: ut et in Regul. Canonicorum in Syn. Aquisgran. c. 122. et in Regula Sanctimonialium ib. c. 13. Vide C. du Fresne in Gloss. Sed et Libra certus agri modus. Hygin. In narbonensi quoque prov. varia sunt vocabula: alii appellant Libram, alii parallelon, in Hisp. centurias, ita sicut in consuetudine regionis alicuius inveniemus, ita renuntiandum: iugera tot, versus tot, sive librae tot, sive quodcumque aliud vocabulum. Pro eodem, Librata terrae, in vett. Chartis. quâ utraque voce quid proprie indigitetur, non usque adeo liquet. Henr. Spelmann. ait, vetus quoddam computationis genus, memoriae ergo, ab Agrimensoribus excogitatum esse, adeoque illos, acram terrae marcae argenti assimilantes, totidem in hac denarios numerare, quot in illa perticas, in utraque sc. 160. dividentesque perticas, in dimidia et quarterios; his obolos et quadrantes argenteos opponere consuevisse; sic ut acra contineret 160. denarios, 320. obolos, et 640. quadrantes. Cui assentitur Sirmondus, qui Libratam terrae iugerum terrae integrum aut arapennem esse contendit, Not. ad Gaufrid. Vindoc. Alii modum agri aut praedii esse volunt, ad valorem annuum pecuniarii reditûs et ad certum librarum monetae currentis exactum et aestimatum: sic ut, qui certum numerum librarum terrae alteri daret ad hoc teneretur arbitrio et iudicio boni viri, certam dare agrorum mensuram, quae in reditu tot nummorum libras valeret; cum, ut est in Consuetud. Turonensi art. 353. apud C. du Fresne in Gloss. in dominicis et praediis nulla fixa sit aestimatro, quia pluris aut minoris aestimantur, pro varietate ipsorum praediorum. Unde est quod voci librata terrae sepe adiungitur vox reditûs, ut
appareat, non certum ac definitum agri modum hac voce denotari. Vide eum in Gloss. ubi Librae terrae olim aestimatam sortem principalem
vicesimo denario, addit ex Charta Rob. Archiep Lugduu A. C. 1233. ut et Salmas. ad Solin. p. 292. et 683. Uti autem librata, sic et denariata terrae, et obolata, etc. passim occutrit.
Variae Librae species, ex eodem Auctore
Aeris, olim decima pars denarii, nempe assis, fuit Hinc denarius nummus, dum librales fuêrunt asses, decem valuit asses, quemadmodum dena pondo Gronov. de pec. vet. l. 2. c. 1. Anglica, sive Sterlingica, triens est librae Rom. atque 133. sestertiis respondet, Idem l. 3. c. 8. Argenti, apud Rom. centum denariorum sive drachmarum fuit, adeoque 400. sestertiis aestimata est. Unde duae Librae et selibra mille nummûm sestertiûm valuêrunt Idem l. 1. c. 4. et l. 2. c. 7. Earum sexaginta constituebant talentum Atticum, Idem l. 3. c. 3. Apud Francos quantum valuerit, vide infra. Attica, pars fuit Romanae, unde talentum Atticum, quod 6000. drachmarum vel 60. minis constabat, Prisciano interprete, valuit libras sexaginta, Idem l. 3. c. 3. Auri, valebat decem pondo argenti: Eamque Rom. aestimabant, 4000. sestertiûm, s. mille denariis, Ib. Ses sub Imperio CPolitano quatuordecim amplius libris argenti aestimata est. Idem l. 3. c. 8. Denariorum, eadem est cum Libra Sterlingorum, ut patet, ex Not. Angliae, apud Selden. Mari clauso. Idem Gronov. in Addendis. Flandrica, 93. sestertiis trienti respondet. Idem l. 3. c. 8. Francica, fuit viginti solidorum. Ad similitudinem enim solidi aurei, qui sub Constantini Mag. successoribus fuit et 12. milliarensibus vertebatur, percussêrunt Franci argenteum, quem duodecim aestimabant denatiis Francicis s. Sterlingis, faciebantque 20. solidi Libram argenti, ut Rom. 60. milliarenses Idem l. 3. c. 6. Hinc origo Gallicae et Anglicae pecuniae hodiernae: Proln hodieque Galli Libram vocant 20. solidos, licet tanto minores et solidum in 12. denariolos dividunt: Sicut Britanni 20. solidos sive schellingos, tertiâ parte, quam fuerant recisiores Libram Esterlingornm vel Sterlingorum appellant, et schellingum pariter in 12. penningos pro denariolis partiuntur, Idem Ib. Hollandica, sestertii tredecim et triens: sicut Gallica paulo plus 11. Idem l. 3. c. 8. Medica 96. denarios continebat, cum Graeca, tum Romana: Eius enim unciae drachma vel denarius erat octava pars, Idem l. 2. c. 6. Nummaria, constabat apud Rom. 100. denariis sive drachmis, Ib. Occidua, in actis Marcellini Papae, videtur dici simpliciter Romana sive Italica auri, ex ordinatione Constantini in 72. solidos divisa; Cum occiduarum partium prima semper Italia fuerit, Idem l. 4. c. 13. Ponderalis communis, 84. denarios capiebat s. drachmas: quippe cuius unciae pars septima esset drachma vel denarius, testibus Celso et Scribonio, quibus Plin. accedit l. 12. c. 14. Romana Atticae par fuit, 100. nempe denariorum sive drachmarum. Vide supra in voce Argenti libra. item in Nummaria. Septiciana, memorata Mart. l. 8. Epigr. 71. cuius Epigraphe in Postuminaum Initio v. 6. et 12. a loco et agroSepriciano in Hisp. Concordiae Augustae Coloniae unde, eruebatur nomen videtur accepisse. Proin Septicianum argentum, illud ipsum argentum esse videtur, quod Hispanum idem poeta l. 4. Epigr. 89. cuius Epigraphe in dissimulatorem v. 3. vocat, Gronov. l. 4. c. 13. Sterlingorum vel Esterlingorum, triens est Librae Romanae, Marcae semis, 4. argenti uncias complexa, sestertiis respondet 333. assit trienti. Idem l. 3. c. 6. etc. Vide quoque C. du Fresne in Gloss. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • LIBRA inter decora Fori Amstelodamensis — in quo inprimis se spectanda offerunt Curia, s. Domus Senatoria et Libra. Est hoc aedificium opere elaboratum, formâ quadratâ, peristyliis loricisque ad ambulacri usum altius circumductis. Fores habet quadrifariam patentes, quae quatuor Mundi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRANCI — pop. Germ. quorum reg. Franconia, ampla, quae et Francia Orientalis, ad Gallicae Franciae discrimen, nominatur; qui in Galliam traicientes, illi nomen Franciae indidêrunt, fuêruntqueve propterea Galli deinceps Francesi dicti apud Italos, et alios …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBELLA — in re nummaria, olim decima fuit pars denarii: Ita enim Vatro l. 4. de Ling. Lat. Nummi denarii decuma Libella, quod libram pondo as valeat, et erat ex argento parva. Sembella, quod sit Libellae dimidium, quod semis assis. Teruncius in a tribus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUMISMA — a Graeco Νόμισμα, quâ voce utitur Epicharmus; ut et Aristoteles aliique, Latinum non est, annotante Becmannô in Origin. Aliter Numus, nempe a Graeco νόμος, νοῦμος, lex. Γίνεται γὰρ πῶς μέτρον. Πάντα γὰρ μετρεῖ. Fit enim norma omniaque mensurat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SICILIA — I. SICILIA (Vide Trinacria) Tyrrheni maris insula, a Thucydide Sicania dicta. Sicilia, incolis, Italis, et Hispanis, la Sicile Gallis, insula est ampla, et formae triangularis, inter mare Thyrrhenum seu Tuscum ad Boream, mare Siculum ab ea dictum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”